- RONSARDUS Petrus
- RONSARDUS PetrusPrinceps Poetarum Gallorum. Filius fuit LUdovici, equitis Ordin. S. Michaelis, in Vindocino tractu natus, A. C. 1524. Studiis applicitus, Parisiis, in Collegio Navarreno, illa mox fastidiit, unus ex exphebis, ucis Aurelianensis primo, dein Iacobi Stuarti Scotiae Regisfactus. Post biennium, in patriam reversus, variis negotiis a praedicto Duce adhibitus, Lazarum Baifium, libellorum supplicum Magistrum, ad Diaetam Spirensem missum, comitatus, Viri tam eruditi com merciô ad literarum amorem denuo succensus est: et cum Doratus Legati filium Iohannem Antonium, in Graecis, erudiret, sic cum ipso noctis tempora partitus est, ut Ronsardus usque ad secundam noctis intempestae horam, Baisius vero dein surgens, reliquum eius studendo exigeret. post haec totum se Poesi dedit, omnivariis generibus carminum excogitatis, Scripsit Franciadem, Odas etc. Magno in pretio, apud Henricum II. Franciscum II. Carolum IX. a quo versibus saepenumero provocatus est, et Henricum III. Obiit Augustae Turonum, A. c. 1585. Epicedia ei facta Claudius Binetus collegit. Vide quoque Scaevolam Sammartan. in elog. l. 3. It. Perronian. Thuanum Histor. Alios. Balsacus tamen Lettres a Chapel. lettr. 20. liv. 6. et Lett. 27. ibid. nec non aux Etnretiens, Auctor item Cloeliae, Tom. VIII. p. 852. Menagius porro, in Ronsardi poesi varios defectus notant, ut observat Anton. Teissier in Elogiis, Part.. 2. ubi Ronsardum surdastrum fuisse, non minus ac Bellaium et Doratum, adeoque, uti caecitatem Poetis Graecis, sic surditatem sui aevi Poetis excellentibus fatalem velut obtigisse, ex Bineto cit. addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.